Anno domini 1235

Varij Priuileggi concessi dai Marchesi alli Huomini della Cumunità del Cairo

In Christi nomine anno millesimo CC LXXXX indictione tertia dieLune penultima octobris in burgheto curtismile ubi fuerunt (2) testes dominus Bertholomeus archipresbiter curtismilie. dominus Albertus de burgo malo, dominus Thomas de Turi marchio (3) de Carreto, dominus Jacobus Rabinus, Guillelmus de pruneto. Johannes Uerrus Perciuallus de caluanzana et Oddo Rabinus uocati et (4) rogati. Dominus Oddonus marchio de Carreto et dominus Albertus marchio de Carreto eius frater preceperunt michi (5) Oddoni Dardanello notario infrascripto quod extraherem quodam instrumentum consuetudinum Carij et bonorum morum de quodam abre (6) uiario quondam Corsi notarii et quod instrumentum predictum in publicam formam reddigerem et quod instrumentum coram dictis marchio (7) nibus et predictis testibus lectum fuit diligenter et adscultatum.Tenor cuius instrumenti talis est. Anno domini M CC (8) XXXV indictione VIIJ die martis sexto exeunte decembris . In Cario in claustro sancti Laurencij: testes dominus Jacobus de cingu (9) lo, Oddo de Mula, Guillelmus de Ualle, dominus Jacobus, Guillelmus de sancta Julia, dominus Ansaldus de rocheta et dominus Guillelmus Niger (10) [uocati]. Ego Oddo marchio de Carreto dono et confirmo uobis popule siue communi Carij et adprobo omnes bonas consuetudines (11) et conuentus quas actenus habuistis cum auo meo et malas omni modo relinquo que bone et boni tales sunt uidelicet (12) quod filius succedat patri et matri et pater et mater filio premortuo et frater fratri si non sunt diuissi succedat et si est (13) diuissus nec condidit testamentum de hereditate fratris premortui sine herede legitimo se debeat concordare cum marchione cum (14) modico precio. Item siquis uel siqua fuerit habitator Carij possit de rebus suis testare libere et ipsas legare et di (15) mittere cuicumque dum modo tertiam partem legaret domino marchionitam de rebus mobilibus quam immobi (16) libus hoc est de illis qui non habent heredem siue heredes. Item quod possit pastinare et alleuare in Ualdo marchionis (17) sine drictu et fictu et aliqua dacita. Item quod domos et possessiones que sunt in burgo Carij possint et debeant legare donare (18) et uendere quisquis cuicumque uoluerit et non dimissa aliqua parte domino marchioni nec inde eius requisita uoluntate. Item homines (19) Carij possint et debeant constituere banna et ordinamenta ad eorum uoluntatem ad ecclesiam Carij de bonis et uastis furitanis (20) et boschis et mendando semper ad conscilium unius sapientis et plurium et inde precepta sunt plura instrumenta unius tenoris (21) fieri et cetera. Unde dicti marchiones uidelicet dominus Oddonus et dominus Albertus uidentes et cognoscentes dictum instrumentum et omnia (22) et singula que in dicto instrumento continentur fore de iure factaeis hominibus quibus facta et concessa fuerunt per dominum Oddonem (23) quondam marchionem de Carreto promisserunt et conuenerunt stipulatione interueniente solempni per se suosque heredes magistro (24) Oddoni Fiscico et Oddino de Podio de Cario sindicis communis Carij et uniuersitatis eiusdem loci recipientibus et stipulantibus eorum (25) nomine et nomine communis et tocius uniuersitatis et omnium hominum Carij tam habitancium quam habitaturos et tam manencium quam man (26) surorum in posse Carij per se se eorumque heredes omnia et singula que in dicto instrumento continentur et contenta sunt singularem (27) singula et uniuersalem uniuersa dictis marchionibus lecta et declarata ut dictum est firma et illibata et perpetuo in (28) uiolata habere et tenere et nullo tempore contrauenire occaxione aliqua uel exceptione que dici uel cogitari possit per se nec per (29) aliquam interpossitam personam occaxione aliqua uel exceptione de iure uel de facto et non possint dicti marchiones uel (30) eorum heredes seu aliquieorum nec debeant ullo iure uel aliqua exceptione seu causa dicere seu opponere (31) contra predicta uel aliquid predictorum quod terre et possessiones Carij cum castro et uilla esset feudum seu tenentur in feudo (32) ab aliqua persona seu esset inmenssa donacio et quod non esset eis obseruatum in toto uel in parte (33) in partem uel in toto ea que in dicto instrumento comprenhenssa sunt uel continentur. Et insupe r predicti domini marchiones (34) per sese eorumque heredes confirmauerunt ratificauerunt et probauerunt et eorum auctoritatem auctoritatem et decretum impossuerunt (35) et omnia et singula ut supre dictum est predictis sindicis recipientibus et stipulantibus eorum nomine et nomine et uice dicti (36) communis et dictorum hominum Carij ualere perpetuo uoluerunt et confirmauerunt confitentes et modis omnibus asserentes omnes pre (37) dictos mores et consuetudines fore obtentos et obseruatos a memoria hominum citra et per tantum tempus cuius (38) non exstat ad noticiam in uilla et iurisdictione Carij . Inter predictos marchiones et eorum predecessores et homines Carij et (39) sicut dictum est predicti marchiones uolunt perpetuo atendere et firmiter obseruare et nullo tempore contrauenire in aliquo (40) poncto seu articuli dicti instrumenti. Et pro predictis omnibus et singulis attendendis et firmiter obseruandis obligauerunt (41) dictis sindicis eorum nomine recipientibus st stipulantibus et dici communis et hominum Carij omnia eorum bona habita uel habenda. Renunc[....] (42) ab eis omni exceptioni doli, condicioni indebiti et sine causa et iniusta causa et in factum et omni iuri ecclesiastico et ciuili (43) et omni iuri et consuetudini scriptis et non scriptis et legi dicenti donationem siue concessionem non ualere ultra quin (44) gentos aureos [cum] insynuatione et omni legum auxilio insinuando et aprobando penes se omnia et singula supra (45) dicta. Certiorati tamen de omni suo iure dicti marchiones per me notariun infrascriptum plenius et exinde iussum (46) fuit mihi infrascripto notario plura facere instrumenta supradicti tenoris. Ego Oddonus Dardanellus notarius sacri palacii hiis (47) interfui et rogatus scripsi.